Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 4: Versus 23

Et circumibat Jesus totam Galilaeam.Coadjutoribus vocatis praedicationi insistit, docens impigrum esse debere doctorem.Docens in synagogis.Docens de moribus, vitae activae subditos. Praedicans de futuris vitae contemplativae perfectis. Docens naturales justitias, castitatem scilicet et humilitatem et similia quae homo naturaliter habet. Praedicans Evangelium regni. Ad Evangelium pertinet mysterium justitiae, bonum initium, beatitudinis promissio, peccatorum remissio, adoptio, resurrectio, coelestis haereditas, angelorum societas.In synagogis.Nec otiosus doctor in vacuum discurrat, sed ubi sunt plures praedicet.Evangelium.Quia justitia est molestia viventi in carne, labor justitiae non suscipitur, nisi merces operis exspectetur. Ideo Christus evangelizat beatitudinem, ut excitet ad boni operis patientiam.Et sanans.Curare languorem et infirmitatem non fuit magnum, cum postea morituri. Sed ideo factum, ut sic erigerentur ad regnum. Moraliter instruens praedicatores etiam terrena subsidia subditis ministrare, et sic ad regnum trahere.
(* Traductions européennes)